Revelation of John 17

etc. Cum descripsisset plagas quas inferent praedicatores tempore Antichristi, et damnationem aeternam quam iidem patientur impii, monet attendere causas ipsius damnationis. Quasi: Ostendi vobis quid in illo futuro fiet, modo cavete vobis vos potentes, quia idem diabolus, qui tunc ita aperte decipiet, occulte decipit quotidie, et ad eumdem interitum vos ducet, quo et illos. Angelus hic habet personam docentis, Joannes discentis personam tenet. id est causam damnationis malorum, qui, relicto Creatore, fornicantur cum daemone, idola colendo, terrena amando, immunditiae serviendo. Meretrix ista magna est Antichristus, et mali qui tempore ejus erunt; quae jam sedet super aquas, id est jam regnat super malos potentes, quorum omnium ipse est caput. id est, quae regnat super multos populos quos attrahit ad se luxuria. Unde Dominus ad Job: Job. 40., scilicet diaboli, quando viros (quorum seminarium in lumbis est) decipit: cum mulieres (quarum semen est umbilico) decipit. Unde Propheta Ezech. 16., ad Jerusalem quasi ad meretricem: id est hoc tempore saeculi, id est, non refrenasti luxuriam. etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhaerentes intantum excaecabuntur amore terrae, ut nec Deum diligant, nec poenas timeant. Id est, illos molles qui Evae (a qua peccatum incoepit) conformantur; qui habent diabolum fundamentum, qui est sanguineus et in se et in suis; vel quia sanguinem sanctorum fundunt, eloquia Dei male intelligunt. Quinque sensus corporis, et postea errorem, et tandem Antichristum, per quae septem diabolus ducit homines ad peccatum. Id est decem regna quae erunt tempore Antichristi, per quae alia intelliguntur. Id est regali veste: dicent se reges ut decipiant. Quia videbuntur divina sapientia illuminati. id est divinam Scripturam, qua potantur fideles ad salutem. Id est quae, secundum illas expositiones, debent abjici ab hominibus, quia immunditiam carnis docent et fornicari a Deo. Quamvis sit ita habilis ad decipiendum, tamen, o fideles, ne desperetis, quia habet id est in manifesto, signum quod rudibus est mysterium istud quo dat exemplum faciendi peccata, pro quibus terreni a salute fidelium repellentur. Id est depressam vindicta pro effusione sanguinis: ut prae doloribus nimiis nesciat ubi sit. Hic habet Joannes personam illorum qui, cum vident malos in mundo exaltatos, mirantur cum audiunt poenas quae ipsis malis promittuntur, et cum ita sint puniendi, quare Deus permittit illos exaltari. Sed docentur intelligere illam exaltationem datam ad majorem excaecationem, et tandem juste inferri aeternam damnationem. Id est quare puniantur isti mali, id est diabolus qui eos peccare fecit: quod est incognitum, nisi doctis. Bestia, id est diabolus, portat, id est regit, mulierem, id est omnes malos effeminatos. Qui enim alios regit, quasi onus regiminis portare dicitur. Ante adventum Christi, habuit diabolus maximam potestatem, sed post licet non penitus amisit, tamen non modice debilitatam habet. Quia tempore Antichristi potestatem recipiet, per illos enim qui in peccati profundis sunt ascendet in elationem. Quia, mortuo Antichristo, amplius non habebit tentandi locum. Cum viderint mali potestatem suam ita annihilatam, dolebunt: non quasi poenitentes, sed tantum admirantes. Per haec septem, erigit diabolus homines in superbiam, et in iis innituntur infideles. . Adam, si in obedientia perseverasset, sensus corporis ad nullam voluptatem verterentur, malam scilicet; sed per peccatum ita corrupti sunt, ut jam naturale sit lenia tactu, sapida gustu, nare odorifera, visu pulchra quaerere. Hi sunt quinque reges per quos diabolus in pueritia regit, quia ipse fuit causa quare corrumperentur. Hi sunt quinque viri Samaritanae. In juventa succedit error, nam postquam discretionem habet, et si peccat, jam non sensibus, sed errori imputatur: de quo Dominus: Joan. 4.. Quia similiter peccat, et similiter punietur: quia omnes transcendit, et in nequitia et in poena. . etc., id est praesentes mali, ex omni diversitate hominum collecti. Solatium diaboli est perditio malorum, quos perdet completo numero impiorum. Diabolus habet potestatem faciendi signa ad decipiendum, hanc perdet completo numero bonorum, quia postea tentatio non habebit locum. Carnes fornicariae manducare dicuntur, quia inferendis poenis delectabuntur. Id est, tormentabuntur pro delectationibus ejus quas secuti sunt. De promissione praemiorum vel poenarum. .
Copyright information for VulgGlossa